1343
634 DE ARTE
proximum ei. Est ergo natura ignis quidem
inuisibilis, à quo Zoroaster cuncta esse geni¬
ta docuit: cui Heraclitus Ephesius astipula¬
ri videtur. Nónne spiritùs Domini, qui est
amor igneus, quum ferebatur super aquas,
edidit eisdem igneum quendam vigorem,
quum nihil sine calore generari possit? Inspi¬
rauit Deus rebus creatis, quum diceretur in
mundi genitura, Crescite & multipli camini,
quandam germinationem, hoc est, viridita¬
tem, qua sese cunctae res multiplicarent. Vn¬
de quidam profundiùs speculantes, omnes
res dicebant esse virides, quum esse viride
crescere dicatur, ac coalescere, eamque viri¬
ditatem Naturam vocitabant. Sed Aristote¬
les inquit, Ignorato motu ignorari naturam,
quum modo sit volatilis & in continuo mo¬
tu generationis, augmentationis, alteratio¬
nisque, quae tandem in extrema mundi cal¬
ce stabilis erit, atque fixa. Quoniam tunc eam
generandi virtutem potentiamque Deus à re¬
bus auferet, & in reconditissimo suae omni¬
potentiae thesauro vbi ab aeterno erat, collo¬
cabit. Hanc ergo generandi virtutem rerum¬
que conseruationem Animam mundi voca¬
re libuit: non quòd mundus sit animal, vt
Platonicae rationes, & etiam astrologorum
Arabum, Aegyptiorum, Chaldaeorumque te¬
stimonia comprobare videntur. Posuerunt
etenim Philosophi mundum esse animal coe¬
losque