1343
CHIMICA. 635
losque ac stellas esse animalia, & animas re¬
rum esse intelligentes, mentem participan¬
tes diuinam. Insuper cuilibet rei Deum aut
animam quandam praeesse, omniaque ple¬
na diis esse Democritus & Orpheus & mul¬
ti Pythagoreorum sunt opinati: quibus sta¬
tuerunt diuinos honores, praecesque & sa¬
crificia dedicarunt eisdem, & diuerso cultu¬
venerabantur. Praeterea omnes eiusmodi a¬
nimas reducebant ad vnam animam mun¬
di. Similiter deos omnes ad vnum refere¬
bant louem. Hoc Aristoteles Aristotelicus¬
que Theophrastus: hoc Auicenna, Algaze¬
les: hoc Stoici, omnesque Peripatetici confi¬
tentur, ac summo opere comprobare sunt
conati. Hinc omnem gentilitatis errorem:
hinc Poetarum figmenta: diabolica sacrifi¬
cia, & immolationes sacrilegas emanasse
non ambigo: hinc Aegyptia tellus anima¬
lia quaedam, & alia monstrifica portenta in
Larariis suis coluit & adorauit. Qui ergo
Ethnicorum philosophiam vanam esse non
dixerit? quae hoc vulgatissimo errore aliís¬
que multis est miserrimè labefactata. V¬
bi mihi visi sunt Philosophi Pelidibus puel¬
lisque simul limi puteum magnum perfo¬
ratis vrnulis haurire satagentibus.
Eos tamen venia dignos iudicare possu¬
mus, quum ipsis nondum illuxerit vera lux
IESVS Christus Saluator noster. Quare