1343
636 DE ARTE
Christiani philosophi, cuius authoritas est
grauior iudiciumque certius, inter est, quae¬
cumque ad fidei naturae sacramentum face¬
re videntur, tanquam ab iniustis haeredibus
possessa, ad Catholicae ecclesiae septum de¬
ducere, Virgiliano more. Qui aurum se colli¬
gere dicebat ex stercore Enniano. Apicula¬
rum item more, dum suauiores Hynerti in¬
trehible flores generandi mellis gratia exu¬
xerint. Quis non intempestiuam Pici Mi¬
candulani necem lachrimis non madeface¬
ret? quem nostris seculis Parcae sorores sin¬
gulariter inuiderunt. Qui si vitae munere a¬
liquandiu functus esset, laceram eam philo¬
sophiam atque mendicantem, expunctis erro¬
ribus, nouo candore concinnasset. Legiti¬
mam tamen philosophiam quisque summa lau¬
de decantet: cuius natura aut mundus est fun¬
damentum, quae mores & virtutem homini
praescribit. Quę tibi lactantes primae lanugi¬
nis annos corrigit, & vitae lineamenta tuae.
quae naturae interpretationem & abstrusissi
marum ob oculis rerum inuestigationem sibi
vendicat. Dignissima quidem cui diuinarum
& humanarum rerum disceptatio deferatur.
Per eam mundi penetralia terrasque tractusque
maris, coelumque profundum, quantum possu¬
mus diuina gratia, & naturali lumine per¬
quirimus. Ipsa decernit coelum astrorumque
innumerabilem multitudinem: tum aurico¬
mi