1343
CHIMICA 637
mi solis iter triuiaeque labores. Haec vias sy¬
derum radio describit.
Haec docet Aeoleos folles ventique susurros.
Hippotades sceptro quos domat ille suo.
Cur titubet terrae moles, quid Iridis arcum
Efficiat, canasque niues, rigidamque pruinam.
Quid generet rorem, fulgur quid concaua nubis.
Vellera quid terrae gibbos fulmenque trisulcum.
Quid glomeret imbres, vitrea quid grando:
Quae sint auri, quae semina ferri. Vnde saeua
tonatio. Vnde aquarum perennium fontes
sibi sumant initia. & caetera id genus. Eam
philosophiam perdiscant teneri iuuenes la¬
ctantibus annis, fabulasque aniles Philoso¬
phorum vbique deuitent. ponentium mun¬
dum esse animal, ipsumque innumeris consta¬
re animalibus, eisque diuinis. Quid futilius?
quid ineptius? Quid etenim est dicere, So¬
lem animatum, aut alia corpora coelestia esse
animata, mentemque participantia diuinam,
quàm labi ad malam haeresim & abominabi¬
lem idololatriae perfidiam? Neque conce¬
dendum est (diuo Augustino teste) globòs
illos sydereos, quibusdam propriis animis
viuere, eisque intellectualibus atque beatis:
Ego certè scio, tantùm animam humanam
lucem esse diuinam ad imaginem verbi cau¬
sae causarum primi exemplaris creatam, sub¬
stantia sigilloque Dei figuratam: cuius chara¬
cter est verbum aeternum, participatu cuius