1343
638 DE ARTE
animam eam brutalem è naturę gremio de¬
promptam, subsistere credimùs tenuem ani¬
mae rationalis similitudinem modicumque
vestigium prae se ferentem: quemadmodum
viuae vocis Echo imago est & simulachrum.
Sed de anima vegetali caeteri riderint. Ad¬
mittunt Théologi Doctores intelligentias
orbium motrices, non quòd ipsos orbes in¬
forment, aut sensibiles, iuxta D. Hieronymi
sententiam, intellectualésue reddant, sed vt
assistant eos mouendo. Licet & ij orbes pos¬
sent esse diuina voluntate iubente propria
ratione volubiles. Voluit tamen omnipotens
Deus ex ineffabili bonitate sua huic munda
nae fabricae secundas causas praeesse, vt qui¬
cunque se ipso moueat. dant etiam caeteris mo¬
uendi potentiam. Vnde etiam animabus hu¬
manis angelos in custodiam deputauit: licet
& ipse primariè eas custodiret. Non est tamen ar¬
bitrandum huiusmodi intelligentias ex ne¬
cessitate voluendis sphaeris accommodatas,
quasi non possent proprio rotatu versatiles.
Cum quidam solliciti homines ex aere, aut ori¬
chalco machinam eam coelestem consimiliter ef¬
fingant in meditullio terram stabilientes. Dein¬
de consequenter caetera elementa tum orbes sy¬
derum & coelorum rotulis quibusdam affigunt.
quibus planetarum motum, & coeli faciem ad
amussim conantur exprimere. Sunt alij scru¬
pulosi homines, qui machinas horarias cum
molas