1343
CHIMIA. 641
Quid Philosophi, & qualem naturam
desiderauerint, vbi spiritus aethereus,
animae currùs perhibetur.
Cap. X.
Quem Philosophi lapidem quaerunt, est
spiritus inuisibilis & impalpabilis. est tinctu¬
ra & spiritus tingens. Quem alter quidem
spiritus visibilis atque palpabilis in penitissi¬
mis visceribus abdidit. Ita pariter Philoso¬
phi eundem spiritum sub aenigmatum vela¬
mine inexplicitum nobis reliquerunt. La¬
pis illem est, quintum à quatuor segregatum
Est ligamentum elementorum, medium atque
vinculum, quod elementa auri fecit esse con¬
cordia, & quod sulphur & Mercurius in al¬
uo terrae in corpus metallicum conglutina¬
uit. Et quia tale ligamentum, quod est in ter¬
ra, quum sit inuisibile, haberi non possit, quaesi¬
uerunt ipsum Philosophi in corpore perfe¬
ctiori: Petunt ergo Philosophi naturam eam
generatiuam, quę metalla generare poterit,
vt eam mundificent, & in tinctura reddant
potentiorem centies millies, magis quam prius
in natura firma fuerit. Eamque viuum ignem,
viuum aut ignem naturae, aut animam mediam
naturam vocabulo secretiori appellare con¬
sueuerunt. Et quemadimodum Medici homi¬
nem in corpus, spiritum & animam discriminant,
pari modo Philosophi lapidem suum in eas
Ss