1343
642 DE ARTE
partes sunt partiti. Modò spiritus est vita a¬
nimę, anime vita est spiritus. Rursus illa duo
vita sunt corporis. Etiam spiritus nodus est
animae & corporis, & tanquam aethereus ani¬
mae currus vehiculumque; quod virtutem a¬
nimae per totum corpus disseminet. Poteris
etiam intelligere, cum Philosophi asserunt, la¬
pidem ex corpore, spiritu & anima constitui
quatuor elementa corporis. Aqua etenim est
spiritus: itidem aer: ignis medius, vt ita di¬
cam, est spiritus: terram non spiritum, sed cor¬
pus dicimus, quoniam aliorum elemento¬
rum retinaculum est, materia atque sedes.
Docet solutionem esse necessariam,
per quàm spiritus generatiuus
è corpore ducitur.
Cap. XI.
Tale autem ligamentum non potest facile
haberi, propter fortissimam ipsius auri compa¬
ctionem, nisi per solutionem, quae huius nobi¬
lis scientiae fundamentum est, & principium,
in qua consistit totius naturae arcanum. Ipsa est
huius rei thesaurus: ipsa est quae erigit pau¬
perem de stercore, & comparat eum regibus
& principibus. Vnde quaerunt Philosophi,
quare soluantur corpora hoc est, aurum vel ar¬
gentum, Respondent ipsi, vt separetur purum,
ab impuro. Ad hoc enim soluitur corpus, vt
terra ipsa in profundo possit mundificari.
Quod