1343
CHIMICA. 651
rerum nigrarum nominibus, postquam cuncti
mundi colores, qui ingenio concipi possunt,
solent apparere, qui tandem ad albedinem veram
tanquam ad centrum & cardinem referuntur. In al¬
bo sunt omnes colores, & ex ipso cęteri, vt ita di¬
xerim, colorari videntur. Album & nigrum sunt
ipsa natura colores, & quidem extremi: ex quo¬
rum multiplici ad se inuicem commixtione propor¬
tioneque medij quos dicunt colores, suboriri
credimus. Opinamur etiam ex albi & nigri con¬
fusione quandam constari rubedinem. Eam verò
albedinem appellamus lapidem album, solem album,
lunam plenam, lunamque calcinatam, argentum al¬
bum, terram albam fructuosam, mundificatam
& calcinatam, calcem albam, & sal metallorum, cor¬
pusque calcinatum, & alijs plerisque nominibus nun¬
cupamus. Dicitur insuper terra viua & sul¬
phur viuum albumque, quando anima introdu¬
cta est, in corpus, & impedimentum est remo¬
tum. Hic quaestionem hanc soluimur, vtrum
terra debeat esse aerea aut ignea. Vtrumque
simul dicimus. Quod si solum ignea existe¬
ret, combureretur in cinerem mortuorum.
Si verò solum aerea, volatilis effecta in tin¬
gendis metallis euanesceret. Sed de i¬
gne quo fit terrae solutio, quid memorem?
Vide calorem in terrae visceribus, quem so¬
la natura ministrat. vbi quasi nullum videris
deprehendere; qui tùm à calore solis insti¬
gatus in montibus metalliferis ascendendo