1343
650 DE ARTE
spiritus, quantum anima, & quantum sit
corporis. Porrò quantum animae mediae na¬
turae sit in spiritu, & quantum in corpore, vt
hac quasi duas naturas sibi congeneas at¬
que cognatas in debita proportione coniun¬
gas. Coniungere ergo debemus duas aquas,
sulphur auri ac eius Mercurij animam & cor¬
pus, Solem & lunam, masculum & foeminam,
duo spermata, coelum & terram, & duo ut ita
dicam, argenta viua, & ex istis argentis viuis
fit viuus Mercurius, ex quo solo dicunt phi¬
losophi, lapidem suum constitui; quod mi¬
selli homines de Mercurio crudo sunt hallu¬
cinati. Is verò Mercurius est omnia metalla,
masculus & foemina, & monstrum Herma¬
phroditum in ipso anima, & corporis matri¬
monio: quam ego solutionem & philosopho¬
rum putrefactionem voco. Terra auri suo pro¬
prio spiritu soluitur, quod in his proportio¬
nibus deprehendes. Corpus debet solui in
medio aere subtilissimo corpus item, propria
caliditate & humiditate soluitur: vbi anima
media natura in calore nigredinis vbique in
toto vitro principatum tenet, quam naturae ni¬
gredinem caput corui, aut solem nigrum prisci
philosophi nominabant. Vnde quidam hans pro¬
positionem afferebat in medium: Tres circulos,
circuitu, vidi tres soles in firmamento haben¬
tes tres facies, solem nigrum videlicet, solem album
& rubrum. Vocabatur etiam ea nigredo omnium
rerum