1343
CHIMICA. 649
ruptio aut Lucifer esset, quo lapso, coelum est
mundificatum. Ita vt nullus angelus iam è
coelo aureo labi possit. Quòd si lucifer in se
animam mediam naturam aut Deum habuis¬
set, nullo pacto ad inferos detrusus esset.
De praxis parte secunda disputat, vbi de
igne & coloribus secretior habetur dispu¬
tatio & soluuntur hae quaestiones, An cae¬
lum descendere debeat ad terram, vel ter¬
ra ascendere ad coelum: Vtrum spiritus i¬
re debeat cum anima in coelum, vel, an am¬
bo manere debeant infrà coelum: vbi spi¬
ritus angelo comparatur, qui cum ani¬
ma humana in corpus videtur de¬
scendere. Cap. XIIII.
Restat nunc pars altera philosophicae pra¬
xeos, longè quidem difficilior, longè subli¬
mior. In qua omnes ingenij neruos, omnia
denique mentis curricula multorum philo¬
sophorum elanguisse legimus. Difficilius e¬
tenim hominem faceres reuiuiscere, quàm
mortem appetere. Hic Dei petitur opus. Ma¬
ximum quidem mysterium est errare ani¬
mas, atque corpus inanime in statuam viuen¬
tem confingere. Putas ne esse viuacis inge¬
nij animam ad spiritum; tum spiritum ad ani¬
mam, rursus illa duo ad corpus reducere? In
hoc nostro corpore scire conuenit, quantum
Ss 5