1343
618. DE ARTE
tatur. Iridem Physicis sic explicare placuit
quando imago Solis humidam & cauam nu¬
bem, densamque, instar speculi colorat, & me¬
dietatem orbis eius intersecat, quod ad hanc
diuinam & mirabilem peritiam nostram propius
accedit. Non est tamen opinandum sulphur
ipsum nigrescere cum ipsum extraxeris, vt non¬
nulli putauerunt. Extracta tandem Venere, a¬
quam in qua est anima Solis, aut Mercurij au¬
ri metallicus distillabis calore lento, vt inter
guttam & guttam 60. momenta recenseri possint.
Et vocatur aqua illa destillata, aqua nostra
viua, quae viuificat omnia corpora, & est ex
duab. naturis composita: intellige spiritum, ani¬
mam fermentum, quoniam spiritus animę sedes
est, eiusque retinaculum, vocaturque haec aqua
nominibus multis, acetum acerrimum, luna, foemi¬
na, sperma vel menstruum foemineum, coelum, Mer¬
curius, capilli rubei hominis: hoc est, spiri¬
tus solis. id est auri. sulphur verò dicitur corpus,
sol masculus, sperma masculeum, terra & Mer¬
curius. Sunt aut hę destillationes necessariae
perquas depuratur Mercurius ab omni fecu¬
lentia terrestri, & cadit Lucifer: hoc est, im¬
munditia & terra maledicta è coelo aureo. &
hîc fit separatio criminis ab anima, vt in c. 12
disputaui. Audi similitudinem arduam: Coelum,
hoc est, aurum fuit in primordio purum, sed
quum solutum esset, ostendit corruptionem.
Ergo primum malum in coelo fuit, cum adhuc cor¬
ruptio