1343
CHIMICA. 647
pi debere. Etiam apud eos corporis soluti pe¬
riculum est, si per pellem eius fieret conpressio,
Putabant itidem nonnulli è recentioribus, solu¬
tionem posse fieri tempore breuiori, si prius so¬
lius auri per molam quandam; aut mortario fieret
diuturna contusio, aut contritio. Depuretur er¬
go primò Venus cum sale communi parato, aut alia
quauis re idonea, vt eius subtilissima substan¬
tia haberi possit. Huius aquae purificatae ali¬
quot partes perbellè commisceantur cum vna¬
parte solis purissimi in folia, aut tenues bra¬
cteolas ducti, & ponantur in ampulla vitrea
longiori, panniculis atque crucis signaculo
obstipata, & operiatur vitrum cineribus, ad a¬
quae superficiem, deturque ignis leuissimus, ne
aqua ascendere videatur, sed viua apud aurum
remaneat, & seruetur quasi in trutina. Is ca¬
lor aequilibris, quoad in aqua Mercurij super
exudet terra quaedam vaporosa & subtilis,
qaue in colore mirabili solet cognosci quanto sit ex¬
rahenda. Fulget autem sulphur ipsum iridis in¬
star, per aquas, non tamen secundum omnes colores,
quemadmodum iris in hoc mundo maiori. Stat
ipse iridis arcus medius in pura, liquida &
fluente aqua; & medius super terram. Hinc to¬
ta sulphuris proprietas, eiusque naturalis simi¬
litudo per idem exprimitur: nec conspicitur in
coelo iris, nisi sole fulgente: quam etiam pluuia so¬
let succedere. Venientibus aut nebulis, aut nu¬
bibus opacis, sol ipse, similiter arcus iridis occul¬
Ss 4