1343
CHIMICA. 659
augmentauerint. Quin etiam lapidem album
spermate solari aut spiritibus alijs rubellis è
Marte & Venere augmentando rubefece¬
rint. Et hoc haud abs re factum esse existi¬
mes, quando eiusmodi inferiora corpora mul¬
tum tincturae in se habeant. Quod si perfe¬
lius ex eis corporibus exemeris, & corpori
perfectiori addideris, totum effici perfectum
quid ambigitur? Et dicuntur huiusmodi
corpora inferiora spiritus, cum dicimus, sol¬
ue corpus, hoc est lapidem factum, & adiun¬
ge spiritus. Vocantur itidem pueri cum dici
mus, Pueri ludunt cum lapide, quando ipsum
maiorem pondere & virtutem fecerint. Vnde
etiam in alijs laboribus vrinam puerorum
quatuor annorum scimus esse aquam, qua¬
tuor inferiorum corporum, quae cum sit di¬
cta aqua fortis philosophorum. Aurum sol¬
uere dicitur, ex quibus lapidem quendam
creari non imus inficias. Mineralem lapidem
trifariam distinguimus. Philosophorum la¬
pis ex solo auro solaque natura conficitur,
& is est sublimior, qui omnes aegritudines
curare à philosophis perhibetur. Alius sim¬
plex lapis est, quando sola radix & sulphur
auri aut argenti in fine spiritibus inferiorum
corporum augmentatur. vbi haec pondera:
Vnum ad tria, vel duo ad septem in Minori
Turba posita discuntiuntur, solo sulphure
indigens aut aureo aut argenteo. Ad sulphur
Tt 2