1343
658 DE ARTE
petendus. Postquam lapis noster factus est
albus, filium nostrum generatum dicimus li¬
cet modo puer homo sit perfectus, corpore
& anima consistens, non tamen aliam pro¬
lem generare potis est, quin prius suae natu¬
rae alimento educetur, donec ad aetatem ge¬
nerationi maturam perueniat, Accepimus à
priscis illis philosophis, qui sola natura sunt
operati, aquam suam viuam in partes duas
esse partitam. Qui cum ad albedinem fixam
cum altera parte aquę peruenissent, eandem
cum altera parte reseruata, aut etiam solo
fortè igne rubefecerint. Alij in lapide rubro:
quia, ad supremum gradum ascenderit, &
per se augeri non possit, labores quos antea
confecerint rursum sunt auspicati. Soluentes
eam rubedinem cum altera parte aquę reser¬
uarae. Ipsam ad primam, vt ita dixerim, essen¬
tiam denuò reduxerunt: laboraruntque pe¬
nè in omnibus sicut à primordio, sed maiori
quidem tum ignis tum laborum industria: &
hanc repetitionem veriorem, aut maiorem
augmentationem crediderunt. Quare etiam
tempore prolixiori in lapide peragendo vsi
sunt primi philosophi. Quem minores natu
atque posteri, anni curriculo soliti sunt absol¬
uere. ea de re vt album lapidem quo in lunam
tingare velint spermate lunari per totum, aut
ei addendo alios spiritus, albos videlicet, è
Ioue & Saturno per sublimationem eductos
augmen¬