1343
CHIMICA. 657
cipata numeri, vt aerem perroret atque rapi¬
dum Phaethontis, id est, solis iter, luce pri¬
ma demonstret. Vbi tandem fuluus Eous
fundit oculatam Nabathęo cardine lucem,
quae anima videtur. Quod autem vt suprà di¬
sputatum est, solem in lunam ire: deinde lu¬
nam in solem sit necessarium, duo in coelo
impedimenta inter media deprehendimus
Venerem & Mercurium, quibus ablatis eo¬
rum mirabilis erit coitio, qua facta luna non
perdet amplius lumen suum, sed fulgebit lu¬
ce propria. Et sol identidem. Aderitque dies
vltimus mundi prioris, post quem sequitur
alius mundus, atque alia vita, vbi erit aut dies
perpetuus apud superos, aut apud inferos
vmbra perpetua. Descendetque ignis coelò,
& rursus ad coelum aureum conscendet, id
est tinget imperfecta.
De ipsa lapidis augmentatione tum priscò¬
rum philosophorum tum Neotoricorum. Et
inducitur tantum vnum esse diem, & v¬
nam noctem. Rursus septem dies
à septem dominis mun¬
di. Cap. XVI.
Placet nunc fili sapientię, lembum eum
philosophicum ad portum felicem appelle¬
re: age ergo remos: expande vela, da ventum
celerem & foecundum, portus salutaris est
Tt