1343
7
MORIENI ROMAN.
EREMITAE HIEROSO¬
lymitani Sermo.
OMnes Philosophiae partes, mens
Hermetis diuina plenariè atti¬
git. Quum autem ille per annos
multos in magisterij superioris
inuentione & editione studuis¬
set, tandem magisterium inuenit primus, &
edidit: ac de eo librum composuit, quem sibi
met proprium deputauit; & post suum obi¬
tum suis discipulis in haereditatem dereli¬
quit. Post obitum verò illius, discipuli eius
in hoc libro & eius praeceptis. per multa tem¬
pora studuêre, vt scilicet eius effectum adipisci
possent. Postquam ergo suum consecuti sunt
effectum, de eo varia, & otiam innumerabilia
dedêre praecepta. Quod idcirco fecerunt, ne
ipsi qui post ipsos hanc adepti fuissent scien¬
iam, eam quasi vulgarem insipientibus dete¬
gissent. Post multum verò temporis à passio¬
ne Domini nostri Iesu Christi, surrexit qui¬
dam homo diuinus, donis spiritualibus prae¬
ditus, qui quum in diuinitate permultum te¬
poris studuisset, inter libros diuinos hunc li¬
brum inuenit. Fuit autem vir iste ab Alexan¬
dria oriundus: vnde suo nomine Adfar Ale¬
xandrinus vocabatur. Hic verò postquam li¬
a 4