1343
8 MORIENI ROM.
brum praefatum inuenit, mente peruigili at¬
que industria in eo studere non desinebat.
Postquam verò in eo studuisset diu, eius effe¬
ctum atque scientiam ad plenum est adeptus.
Ex hac igitur scientia vir iste diuinus multa
varia & innumerabilia dedit praecepta: quae
quum sub suo nomine per vniuersas nostrae
regionis partes diuulgata fuissent, mihi tunc
temporis in vrbe. Roma moranti, huius vi¬
ri nominis, & illius scientiae fama quasi vo¬
lando peruenit. Nam in eo tempore fui ego
Romae (vnde & ortus fueram) constitutus.
Eram autem tunc iuuenis, cuius uidelicet
mentum prima lanugo nondum obduxerat,
studens scilicet, & doctrina Christianus à pri¬
mae aetatis gradu ab vtroque parente effectus:
cui etiam se tota iam latinitas detexerat.
Audito ergo huius viri nomine & fama, pa¬
rentes & patriam simul festinus deserui, nec
quieti nimiae meos artus exhibui; quousque
Alexandriam deuenissem. Ingressus verò
sum ciuitatem, ac tandiu per viros & calles no¬
uus hospes incessi, donec huius viri domum in¬
uenissem. Tandem verò illius domum inueni,
& eam ingressus sum: quam cum ingressus fuissem
hunc virum ini suo oratorio sedentem, & in suis
libris studentem inueni. At ille postquam oculos
suos in me defixit, intuens me ait: Amice huc
accede. Accessi autem ad illum, & iuxta cum
super