1343
DE TRANSM. METAL. 9
9
super stramentum, quod ibi fuerat appositum,
consedi. Erat vir iam multum aetate decrepi¬
tus, sed adhuc vultu strenuus, & facie & sta¬
tura corporis decorus. Nam & eius vultus
omnia quae in illius mente latebant, se dili¬
genter intuentibus indicabat. Postquam au¬
tem confabulati sumus, quaesiuit ille, quo no¬
mine nuncuparer, & vnde essem oriundus, &
quae meae viae causa extitisset. At ego respon¬
di & illi dixi: Ego Morienus vocor, natione
Romanus, quem videlicet tui nominis & sci¬
entiae fama, de parentibus & patria discéde¬
re coegit. At ille subiunxit: Quae nam est si¬
des tua, aut cuius deorum cultor existis? At
ego respondi: Fidem meam Christianam pro¬
fiteor nam Christi sum cultor, & illum deum
trinum & vnum adoro. Postea dixit Adfar:
Bonum est autem te me quaesiuisse, & adhuc
me homine mundano septum inuenisse. Pro¬
palabo namque tibi totius diuinitatis secre¬
ta, quae ferè omnibus hactenus detegere re¬
cusaui. Tu verò mihi totis mentis tuae viri¬
bus intentus adesto: nam & ego te faciam to¬
tius meae disciplinae filium. His igitur altrin¬
secus dictis, nimio gaudio sum gauisus. Quid
plura? Longum esset nobis in huius operis
institutis singula de quibus ad inuicem tra¬
ctauimus, enumerare & dicere. Remansi tan¬
dem cum illo, & me illi in tantum amabilem
aa 5