1343
10 MORIENI ROM.
exhibui, quòd ille mihi totius diuinitatis se¬
creta dixerit. Postea mortuus est Adfar: Et e¬
go post eius obitum, post dies paucos ab Ale¬
xandria recessi, & Hierosolymam deueni, in
cuius etiam finibus mihi eremum elegi, in quo
vitam meae fidei & professioni habilem du¬
cere potuissem. Inde verò non post multos
annos surrexit quidam rex in Aegypto no¬
mine Macoya. Hic autem genuit filium, no¬
mine Gezid, qui post mortem sui patris in
Aegypto regnauit, & illius regnum obtinuit
Gezid autem genuit filium nomine Calid,
qui post mortem sui patris diu in Aegypto re¬
gnauit. Fuit autem Rex iste sapiens & pru¬
dens vir, & in omni scientia perspicuus: dili¬
gebat enim-multùm sapientes & philoso¬
phos, propter huius libri scientiam. Iste verò
non sinebat incessanter per prouincias notos
& ignotos inquirere, si aliquem inuenisset,
qui sibi huius libri documenta reuelare po¬
tuisset. Hoc igitur amore compulsus, multos
sapientum & philosophorum secum retine¬
bat, qui huius libri magisterium se scire pro¬
fessi essent, cùm penitus ignorarent. Hos
multis & maximis ditabat donis, in eorum
verbis diu confisus. Me itaque die quadam
in eremo existente, fama huius regis mihi à
quodam peregrino delata est: quam quum au¬
dissem, eremum dimisi, & quàm citius potui,
ad suae