1343
DE TRANSM. METAL. 11
ad suae regionis fines transineaui: non scili¬
cetvt ab eo diuitias, seu dona inquirerem, sed
vt diligenter donis spiritualibus instruerem.
Postquam verò suos fines sum ingressus, lo¬
caquàm plurimaeundo lustraui, & tandem
regem inueni. Quem cum inuenissem, & de
quibusdam secum contulissem, inueni illum
magnae sapientiae virum, & omni virtute or¬
natum ac prudentissimum. Dixi ergo ad il¬
lum: O bone rex, Deus te ad melius conuer¬
tat. Volo autem vt iubeas mihi domum, &
meo magisterio commodam praeparari. Ius¬
sit ergo rex mihi domum praeparari, & ad
meum votum ornari. Introiui autem hanc do¬
mum, neque ab illa exiui, donec totum com¬
pleuerim magisterium, & completum domi
reliqui: sed circa vas in quo fuerat positum,
haec verba depinxi: OMNES QVI SE¬
CVM OMNIA HABENT, ALIENO
AVXILIO NVLLATENVS INDI¬
GENT. Postquam haec scripsi verba, ab vr¬
be, & omni ipsa regione clàm discessi, & ad
meum eremum sum regressus. Postea verò
rex domum, quam dimiseram, est ingressus
& magisterium perfectum quod dimiseram
inuenit. Quod cum magis ac magis diligen¬
tius intueretur, vidit verba, quae circum vas
scripta dimiseram: quibus perlectis ac bene
intellectis, ilicò me absentem defleuit, & om¬