1343
DE TRANSM. METAL. 17
salutaui. Cuius audito nomine, vir bonus
subrisit, & nos propius iussit accedere. Gaui¬
si sumus ergo, & laeti cum eo consedimus. In¬
terrogauit autem nos vir Dei, & de statu no¬
stri regis, & de statu regni. quę quum illi nun¬
tiarem, viae nostrae causam sibi propalaui. At
ille ad se conuersus ait: Multùm gaudeo filij
quoniam me inuenistis. Ibo enim vobiscum:
vt & Rex Calid me diu exoptatum videat,
& quae sit mira creatoris potentia à me reco¬
gnoscat. Postquam igitur per dies aliquot ar¬
tus nostros labore itineris fatigatos recreaui¬
mus, redeuntes iter incepimus, & in nostram
patriam regressi sumus. Qui quum coram re¬
ge venissemus, vidit rex virum Dei: quem cùm
vidisset, ilicò eum cognouit, & me recipiens
ait: O Galip serue bone, hic est verè vir pro¬
pter quem tecum diu condolui. Volo autem
vt ea quae vobis in itinere obuiauerunt, mihi
protinus edisseras. At ego totam rem à suo prin¬
cipio sibi ordine digessi. Aduocauit ergo
rex virum Dei, quem adduximus, & eum iux¬
ta se sedere fecit, & dixitei: O senex, ego volo
vt tu nomen tuum. mihi dicas, & tuae profes¬
sionis modum pandas: non enim in altera vi¬
ce licuit haec omnia à te inquirere. De tui
namque verbis adhuc diffidebam. Tunc vir
Dei respondit: Ego Morienus Romanus vo¬
cor, Mea autem professio, fidei Christianae
bb