1343
18 MORIENI ROM.
est. Mea quoque religio & habitus, sunt ere¬
mitae. Tunc Rex ait: O Moriene quot transie¬
runt anni, postquam vitam & habitum Ere¬
mitae elegisti? At ille respondit: Post quatuor
quidem annos à morte Herculis Regis, ere¬
mita incedo. Placatus est igitur multum Rex
super huius viri prudentiam, & eius humili¬
tatem, & eius patientiam & verecundiam ac
venustatem. Non enim erat ille lingua ver¬
bosus, aut mente elatus: erat autem humilis,
prudens & beneuolus, vti talem esse decebat.
Postea dixit rex. O Moriene nónne esset tibi
melius cum conuentibus qui Deum orant,
in ecclesijs consistere, quàm solus in monti¬
bus & eorum solitudinibus habitare? At Mo¬
rienus dixit: Bene habeas mi rex: Bonum
quod nunc habeo, & in futuro expecto, ex
Deo est, & in eius manu collocatum. Ipse au¬
tem quod velit faciat. Nec ego dubito, quin
mihi inter conuentus & coetus maior inue¬
niatur requies, & in solitudinibus & monti¬
bus labor, sed nemo merit nisi qui seminat:
& quod seminauerit, hoc etiam metet. Spero
itaque quòd diuinitatis bonitas, in vita huius
mundi me non derelinquat: nam requiei adi¬
tus nimis est coarctatus, neque ad illam quis¬
quam potest ingredi, nisi per animę afflictio¬
nem. Dixit ergo rex: Omnia quidem quae di¬
cis, indubitanter vera sunt: sed quia ex fideli
prode¬