1343
DE TRANSM. METAL. 23
ad iudicium huius magisterij, & scies illud be¬
ne, & intelliges. In illius verò introitu, & ex¬
itu, multum studere memento: quoniam o¬
mnia quae illi pertinent, annuente Domino,
facilius consequeris.
Haec enim res, quam iamdiu quaesiuisti,
per vim aut iram non accipitur, nec perpe¬
tratur. Accipitur enim per patientiam, & hu¬
militatem, & amorem certum, ac perfectissi¬
mum. Confert enim Deus hanc diuinam, &
puram scientiam suis fidelibus & seruis: illis
scilicet quibus eam à primaeua rerum natura
conferre disposuit, sua mirabili fortitudine.
Quae quum alicui ex suis fidelib. collata fue¬
rit, decet ipsum prius praeuidere, cui postea
eam committat & detegat. Nam haec res ni¬
hil nisi donum Dei altissimi potest: qui pro¬
ut vult, & etiam cui vult, ex suis seruis & fide¬
libus illud committit, & monstrat. Decet i¬
gitur, omnipotenti Deo esse in omnibus hu¬
miles, & omnino subiectos. Tunc rex ait: nos
quidem verè scimus & cognoscimus, quo¬
niam nulla est rerum perfectio, absque diui¬
nitatis auxilio, & eius demonstratione. Ipse
enim est altissimus & impermutabilis.
Postea adiurauit me rex, & mihi dixit: O Ga¬
lip serue bone, sede citò, & tuo stylo omnia,
de quibus nunc inter nos conferemus, me¬
morię commenda. Tunc dixit Morienus: O¬
bb 4