1343
DE TRANSM. METAL. 25.
iamdudum fuerant imposita. Sed ego huius
rei veritatem, vt olim tu cognouisti, perfectè
retinui. Nostri quidem antecessores, huius
magisterij nomina multiplicata & variata tra¬
debant, grauissimis sophisticis circumtecta:
sed omnia tamen veridica, & saepius compro¬
bata. Quod totum egisse arbitrabantur, pro¬
pter stultorum insipientiam: vt dicta sua non
intelligerent, nisi qui tali & tanto magisterio
digni iudicarentur. Si quis ergo eorum di¬
cta inuenerit, in illis diligenter studeat, do¬
nec ea recto modo intelligat. Non enim
decet quenquam se ab hoc magisterio re¬
trahere: sed debet suam fidem, & suam spem
in Deo altissimo firmiter configere, & illum
assiduè hoc efflagitare, quatenus istud diui¬
num & admirabile opus possit perficere.
Similiter Deum omnipotentem, & eius au¬
xilium implorare, vt eum Deus ad res me¬
liores pulchriori modo conuertat: & faciat
illum huius magisterij scientiam super line¬
am rectam absque omni deuiatione foelici¬
ter adipisci. Tunc rex ait: Iam si libet ô Mo¬
riene, haec dicta atque mandata dici suffici¬
ant. Ego enim intellecta consequor, & in¬
tellecta pro virili obseruabo: & maximè quum
tu senex & sapiens, hoc magisterium mihi e¬
docere non negligas. Explana igitur mihi
hoc quod diu exopto, explanatione facilli¬
bb 5