1343
26 MORIENI ROM.
ma: ne eius studij grauitas in hac re me diu
confundat. In primis igitur ab eius exordio
mihi iam edisseras, & dicas, vt omnis ordo
praeposterus procul à nostra dispututione
abijciatur. Ad haec Morienus respondit. Rem
quidem ex ordine digestam tibi declarabo.
Tu verò ea quae velis nunc inquirere non dif¬
feras.
INCIPIVNT INTERROGA¬
tiones Regis Calid, & responsiones Mo¬
rieni, de omnibus, de quibus artifi¬
cium magisterij Hermetis
constare compro¬
batur.
CALID. Rex: O Moriene, primùm
quaerere libet, quae & qualis sit huius¬
modi rei principalis substantia & ma¬
teria: & vtrum multae aut plures sint: aut ex
vna tantumodo conficiatur. MORIENVS.
Omnis autem res, vsque dum per suum effe¬
ctum dignoscatur, multorum testimonio ve¬
rior comprobatur. Sed antequam antiquio¬
ra testimonia tibi ad praesens adducam, hoc
quidem quod nos de eius principali substantia
& materia saepe comprobauimus, explicabo. Si
autem ea quae tibi dixero, & testimonia anti¬
quorum rectè inspexeris, apertè cognosces nos
omnes