1343
28 MORIENI ROM.
procedunt, sic meum magisterium ex vna fit
substantia, & materia. Et vt elementa qua¬
tuor in corpore humano continentur, sic
Deus creauit illa sita & distincta, & coniun¬
cta, collecta quoque ac per totum corpus dif¬
fusa: quoniam vnum corpus illa commergit,
& in vnum retinet, & tamen vnumquodque
illorum efficit opus ab opere alterius dissimi¬
le. Et licet in vno sint corpore: tamen diuer¬
sum habent colorem & diuersum dominium.
Eodem igitur modo de hoc magisterio intel¬
ligendum est. Multa quoque huiusmodi te¬
stimonia, philosophi de hoc magisterio di¬
xêre: quorum quaedam in sequentibus dice¬
mus. Rex Calid: Quo modo, & qua ratione
fieri potest, quod huius magisterij vna sit ra¬
dix & vna substantia & vna materia, quum
apud Philosophos eius radicis nomina mul¬
ta, & multiplicia inueniantur? Morienus:
Multiplicia quidem sunt eius radicis nomi¬
na, sed si ea quae supradicta sunt, recto ordi¬
ne inspexeris, vnam eius radicem & substan¬
tiam & materiam inuenies. Quod vt faci¬
lius accipias, adhuc quae dam antiquorum
testimonia tibi reserabo. Rex. Calid: Perfi¬
ce, mihi narrando huius operis magisteri¬
um. Morienus: Hercules quidam ad quos¬
dam discipulorum dixit: Lapillus autem da¬
ctili, ex palma nutritur, & palma ex suo la¬
pillo,