1343
DE TRANSM. METAL. 29
pillo, & cuius etiam radice plurimi Ramuli
concrescunt, qui suum numerum multipli¬
cent & augeant propter eam. Hermes au¬
tem ait: Respice Rubeum completum, &
Rubeum à sua rubedine diminutum, omnem¬
que rubedinem: Considera quoque citrinum
completum, & citrinum à sua citrinitate dimi¬
nutum, omnemque citrinitatem: & nigrum
quoque completum, & nigrum à sua nigre¬
dine diminutum, omnemque nigredinem.
Similiter spica ex grano procedit, & multi
Ramuli ex vna arbore exeunt, licet arbor a
suo germine ortum assumat. Quidam quoque
homo sapiens, qui propter Deum, totum mun¬
dum dimiserat, exemplum consimile nobis
adducit. Ait enim: Prima hominis creatio est
sperma, & de vno grano centum grana pro¬
creantur, & de germine, magna concrescit ar¬
bor, & de vno homine sibi similis mulier ex¬
trahitur, ex quibus saepe multi filij & filiae in
colore & aspectu, vel apparentia nascuntur
dissimiles. Iterum idem sapiens dicit. Consi¬
dera sartorem, qui scilicet vestes suere consue¬
uit, quoniam de panno interulam, siue vestem
quamlibet aliam componit, cuius scilicet par¬
tes, diuersa nomina sortiuntur: quae etiam si
naturaliter considerentur, ex ipso panno for¬
matae inuenientur. est tamen vnus pannus et
materia principalis ex qua vestis conficitur.