1343
DE TRANSM. METAL. 31
vt arbor malorum granatorum: & veluti tri¬
ticum & lac, atque alia nomina quampluri¬
ma, quorum omnium est vna radix: sed secun¬
dum diuersos effectus, diuersos colores, di¬
uersas naturas, & nomina multaatque diuer¬
sa ipsi rei imponunt, vt HERIzartem ait phi¬
losophus: Ego veritatem dico, quod nihil a¬
liud huius magisterij artifices in errores de¬
trusit, nisi varietas & eius nominum multitu¬
do. Sed si quis rectè cognouerit, quòd haec
nomina non sunt nisi colores in coniunctio¬
ne apparentes, in huius magisterij via non de¬
uiabit. Rex Calid. Multum autem intelli¬
gere desidero, vtrum isti colores, de quibus pau¬
lò ante dicebas, cos sc. de vno in aliud muta¬
ri, vna dispositione vel confectione, vel dua¬
bus seu plurib. sic mutentur. Morienus. Vna
sola confectione vel specie sic materia muta¬
tur: sed quantò magis ei ignis colorem inno¬
uat, tantò magis ei plurima nomina imponun¬
tur: vnde Dautin philosophus ait ad Euticem.
Ego tibi ostendam, quòd sapientes huius ma¬
gisterij dispositiones vel confectiones alia de
causa non multiplicauerunt, nisi vt sapientes in
hoc magisterio instruerent, & insipientes pe¬
nitus excaecarent. Quoniam hoc magisterium
vnum nomen habet, & hoc proprium sibi
deputatur: sic etiam vnam habet dispositionem
atque etiam vnam viam linearem, & hoc mo¬