1343
32 MORIENI ROM.
do, licet Sapientes eius nomina & sua dicta
murarunt, tamen noluerunt nisi rem vnam
intelligere, & vnam dispositionem. Sufficiat
igitur tibi ô bone rex, de huiusmodi hacte¬
nus inquirere ac perscrutari. Nam sapientes
qui ante nos fuerunt, multas nominauerunt
confectiones, & multa pondera & multos co¬
lores: & sic super vulgus dicta sua allegoriza¬
uerunt: neque tamen sunt mentiti: sed locu¬
ti sunt vt eis bonum videbatur, & vt ipsi ad in¬
uicem intelligebant, vt etiam hoc alios late¬
ret. Rex Calid. De eius natura atque sub¬
stantia tibi iam dixisse sufficiat. Nunc verò de
eius colore mihi manifestare digneris: quia
nolo vt sub allegoria aut similitudine aliquid
mecum inde conferas. Morienus: Mos au¬
tem erat sapientum, quod suum assos de eo
& cum eo semper faciebant. Assos Arabice, a¬
lumen interpretatur Latinè. Sed & hoc facie¬
bant, antequam aliquid cum eo tingerent.
O bone rex, sufficiunt tibi haec quae ego pro¬
fero: an ad antiquiora reuertemur testimo¬
nia? Quòd si exemplum desideras, dicta Da¬
tin philosophi sic accipe. Ait enim: Noster
quidem Lato, quamuis primum sit rubeus
tamen est inutilis: sed si post rubedinem in
album vertatur, multum valebit. Ob hoc i¬
taque idem Datin dicit ad Euthicem: O Euthi¬
ce ista restent sic firma & omnino bene credi¬
ta: