1343
DE TRANSM. METAL. 39
xisti. Morienus ait: Discipuli autem Her¬
culis ipsum interrogauerunt & dixerunt: O
bone magister, sapientes qui ante nos sue¬
runt, libros de hoc magisterio expositos, suis
filijs & discipulis dimiserunt: Precamur te
magister, quatenus huius magisterij exposi¬
tionem nobis non taceas, sed hoc quod ab
antiquis quasi obscurum relinquitur, nobis
declarare non differas. At ille dixit: O filij
sapientiae, scitote quòd Deus creator altis¬
simus benedictus, mundum ex quatuor ele¬
mentis dissimilibus creauit, posuitque ho¬
minem inter ipsa elementa majus ornamen¬
tum. Rex Calid: Adiunge mihi adhuc su¬
per hoc (quomodo dixisti) explanationem.
Morienus: Quid tibi multa referam? Haec
enim res à te extrahitur: cuius etiam mine¬
ra tu existis. apud te namque illam inueni¬
unt, & vt verius confitear, à te accipiunt:
quod quum probaueris, amor eius & dile¬
ctio in te augebitur. Et scias hoc verum &
indubitabile permanere. Rex Calid: Nouisti
ne vnquam alium lapidem, qui huic lapidi as¬
similetur, & cuius effectu & potentia, hoc idem
possit perpetrari? Morienus: Non noui ego
alium lapidem, qui huic lapidi assimiletur,
neque qui illius habeat effectum. In hoc enim lapi¬
de quatuor continentur elementa, assimilatur
cc 4