1343
40 MORIENI ROM.
que mundo, & mundi compositioni nequę
in mundo alius lapis inuenitur; qui huic as¬
similetur, in creatione scilicet vel natura.
Quicunque igitur alium lapidem in hoc ma¬
gisterio quaesierit, eius operatio omnino fru¬
strabitur. Ad huc etiam est tibi aliquid ad¬
discendum, scilicet huius magisterij prin¬
cipium. Nam & ego ab omni errore te ause¬
ram. Vide ergo ne hanc radicem praetereas,
neque aliquando quaeras eius mutationes:
quoniam fructum neque bonum tibi quae¬
situm poteris inuenire. Item te moneo, vt
ea quae dicta sunt superius, penitus obserues.
Rex Calid. O Moriene, mihi modo edisse¬
re qualitatem hnius dispositionis. Deus e¬
nim in nostro iam erit auxilio. Morienus.
Ego eam tibi dicam, vt ab antiquis est
mihi tradita: Bene enim interrogas. In di¬
rectione igitur huius confectionis, has dis¬
positionis partes suo ordine rationabiliter
constitutas obserues, & nullatenus praeter¬
mittas. Prima earum est coitus: secunda est
conceptio: tertia praegnatio: quarta, ortus:
quinta, nutrimentum. Si non fuerit igitur
coitus, non erit conceptio, & si non fuerit con¬
ceptio, non erit pregnatio: & si non fnerit
pregnatio, ortus vllo modo non sequetur.
Haec est enim huius dispositionis directio,
quae scilicet hominis creationi assimilatur. Om¬
nipotens