1343
DE TRANSM. METAL. 41
mnipotens enim creator altissimus, magnus,
cuius nomen semper sit benedictum, crea¬
uit hominem, non ex partibus constitutiuis,
vt est domus, quę ex suis partibus constat con¬
stitutiuis: Non est enim res quae homini esse
constituat. Domus autem constat ex suis par¬
tibus constitutiuis: vt est paries, tectum, & fun¬
damentum. Haec enim sunt partes domus, &
res inuentę dicuntur. Homo verò non sic con¬
stat: quoniam creatura est. Nam homo quum
mutatur eius essentia, de re ad rem meliorem
transire videtur: & sic semper persistit homo
in creatione, qui à rebus inuentis multum di¬
stare videtur: & sic procedit de die in diem, &
de mense in mensem, vsque dum creator altis
simus magnus suam compleat creaturam, in
tempore scilicet certo, diebus diffinitis. Quia
licet quatuor elementa prius in spermate fuis
sent, creator tamen Deus posuit illius tem¬
pus diffinitum, in quo scilicet compleatur:
quod quum finitum fuerit, firmatur & ipsa
creatura. Talis enim est fortitudo & sapientia
Dei altissimi. Scire etiam tibi conuenit, ô bo¬
ne rex, quòd hoc magisterium nihil aliud est
nisi arcanum & secretum secretorum Dei al¬
tissimi & magni. Ipse enim hoc secretum suis
prophetis commendauit: quorum scilicet a¬
nimas in suo paradiso collocauit. Si autem sa¬
pientes qui post illos fuerunt, suas expositio,
cc 5