1343
42 MORIENI ROM.
nes de qualitate vasis in quo conficitur, non
inuenissent, nunquam ad huius magisterij per¬
fectionem peruenissent. Ergo haec tuae com¬
menda memorię. Ostendi namque superius,
quòd hoc magisterium non multum distat
ab hominis creatione: nunc quoque tibi dico
quòd nunquam fuit animatum aliquid, aut
natiuitate creatum, neque crescens, nisi post
putredinem, & eius mutationem. Vnde ait
sapiens, quòd tota fortitudo huius magiste¬
rij non est nisi post putredinem. Ait enim, si
putridum non fuerit, fundi aut folui non po¬
terit: & si solutum hoc non fuerit, ad nihilum
reuertetur. Rex Calid, Quidnam erit hoc
post putredinem? Morienus. Post putre¬
dinem verò ad hoc deueniet, cum quo omni¬
potens Deus & omnium creator altissimus
perficiet quaesitam compositionem. Scito ita¬
que quòd istud magisterium duabus indiget
creationibus, atque duabus confectionibus:
quae ita ad inuicem sunt connexae, quòd quan¬
do vna earum perficitur, altera earum tunc in¬
cipit: & quando altera perficitur, totum magi
sterium terminatur. Rex Calid. Quonam mo¬
do indiget hoc magisterium duabus creatio¬
nibus atque duabus confectionibus, quum
antea dixisses eius rem, ac eius viam vnam &
linearem persistere? Morienus. Verùm est
hoc quod dixi: nam totum hoc magisterium
ex re