1343
DE TRANSM. METAL. 45
vt iam dictum est, direxeris, mitte cum eo po¬
stea de fermento quartam sui partem. Fer¬
mentum enim auri, aurum est: sicut panis fer¬
mentum panis est. quod quum in eum mise¬
ris, pone illud in Sole ad decoquendum, do¬
nec haec duo in vnum corpus redigantur. In¬
de verò sub Dei benedictione illud abluere
incipias. Ad illius ergo ablutionem partem
vnam de re mortifera accipias, quam videli¬
cet per tres dies decoquas: & caue ne de suis
diebus aliquem aut obliuiscaris, aut minuas.
Eius quoque ignis indesinenter aequaliter ar¬
deat: ita scilicet, quòd neque inualescat, neque
debilior existat. Sit ergo eius ignis blandus
& mitis; qui per suos dies ardendo aequalis
perduret: aliter maximum sequetur damnum.
Post xvij. noctes, vas in quo haec omnia co¬
quuntur visites, & aquam quam in eo inue¬
nies extrahas, & alteram ei imponas: quod sci¬
licet tribus vicibus agendum est. Vas autem
praedictum fornaci suae semper immobiliter
adhaereat, donec totum tempus fermentatio¬
nis auri compleatur, & donec ad octauam par¬
tem suae tincturae dirigatur: quod quum post
xx. noctes extractum sit, deinde bene desicca¬
tum fuerit. Arabicè hoc Vexir nuncupatur.
Inde verò corpus ablutum & praeparatum ac¬
cipias, & super fornacem artificiosè adaptes:
vt ibi in suo vase quotidie cum quarta parte