1343
44 MORIENI ROM.
Vnde Elbo interfector ait: Dealbate latonem,
& libros rumpite, ne corda vestra corrumpan¬
tur. Rex Calid. Haec autem dispositio est ne
ante vel post putredinem? Morienus. Dispo¬
sitio putredinem praecedit: sed ante talem dis¬
positiouem nulla penitus est. Rex Calid.
Quidnam est ergo? Morienus. Tota opera¬
tio nostra non est aliud nisi extractio aquae à
terra, & huius aquae super terram remissio,
donec ipsa terra putrescat. Haec enim terra
cum aqua putrescit & mundificatur: quae cùm
mundata fuerit; auxilio diuinitatis totum
magisterium dirigetur. Haec est enim sa¬
pientum dispositio: quae est tertia pars to¬
tius magisterij. Hoc etiam te scire conuenit,
quòd si corpus immundum perfectè non
mundaueris, & illud non desiccaueris, ne¬
que ipsum bene dealbatum reddideris, & in
illud animam non miseris, & eius omnem foe¬
torem non abstuleris, donec post suam mun¬
dificationem tinctura in illud decidat, nihil
penitus huius magisterij direxisti. Hoc quo¬
que te scire decet, quòd anima citò corpus
suum ingreditur, quae cum corpore alieno nul¬
latenus coniungitur. Rex Calid. Creator in
nostro semper sit auxilio. Tu verò secundam
dispositionem mihi edissere: vtrum scilicet il¬
la sit finis prioris dispositionis. Morienus. Ita
est vt dicis. Nam quando corpus immundum
vt iam