1343
59
BERNARDI TREVIRENSIS
ad Thomam de Bononia medicum
Regis Caroli octaui Re¬
sponsio.
OBSEQVIIS mihi possibili¬
bus tibi exhibitis venerande Do¬
ctor, & domine honorande. No¬
ueris me per dominum Alderi¬
cum recepisse immensam & copiosam epi¬
stolam tuam, vnà simul lapidem secretissimi
operis tui: quod certè insigne argumentum
fuit amicitiae: ex quo manifesta & grauissi¬
ma quidem est confidentia tibi mihi exhibi¬
ta, & quammagno & acri praefulgeas ingenio.
Nunc autem tuae epistolae lubens responde¬
bo. Quaedam enim à te doctè & ingeniosè
scripta approbo, quaedam verò non arrogan¬
ter redarguam, sed strictius & philosophicè
perstringendo, aliter honoris tui causa & ob¬
seruantia pertractabo. In hac enim arte sacra
& occulta, vt in alijs, experientia practicae ve¬
ritatem theoricae debet corroborare. Quare
venerande Doctor, nunc talibus rescriptis &
libellis nos mutuò visitemus, quando prae¬
sentia corporali vniri non valemus. Caete¬
rùm tuae sapientiae est (vt optimè nosti) res
per causas cognoscere & intueri, quoniam
experimentum fallax est, cuius notitia non¬