1343
60 BERNAR. TREV.
non praecesserit. Philosophantibus enim in¬
est firma discretionis meditatio, vt operis
quod fieri debeat perfectio ad extremum com¬
modè perducatur. Erroris nempe contin¬
gentia euenit ad opus accedere volentibus.
omisso & neglecto mentalis practicae iudi¬
cio, quam theorica in anima operatur prius¬
quam ad opus conficiendum operationes ac¬
cedant. Nam opus sequitur naturam, & non
contrà. Qui ergo vult quicquam efficere, a¬
nimam disponat, vt rerum naturas & euen¬
tus intelligat: postea verò tutò manus ad o¬
perandum emittat. In his siquidem animum
tuum apertè nosco sublimem, experimento
tuo in epistolatua praescripto. Nam vt aqua
quae natura sua frigida & humida est, si vege¬
tabilibus permixta fuerit, aliam suscipit qua¬
litatem, & in decoctione rei permixtae susci¬
pit & induit qualitatem: Sic & argentum vi¬
uum in rebus sibi familiaribus & permixtis,
alteras sucipit naturas & qualitates: vt si soli
iungatur, solis qualitates: si lunae, lunae quali¬
tates: si veneri, veneris: & ita in alijs specie¬
bus metallicis: vnde hae species decoquendae
sunt in eo, & ipse mercurius est aqua earum,
in quo alterando conuertibiliter suscipit mu¬
tationes harum. Et aqua haec naturam ab i¬
psis contrahit in similitudine vegetabilium
in simplici aqua decoctorum: quamuis haec
spe¬