1343
62 BERNAR. TREV.
getabilibus & animalibus, & recipit virtu¬
tem eorum quae sibi in decoctione adhaerent
& commiscentur: quòd cum sit frigidissi¬
mum, potest reddi calidissimum breui tem¬
pore: Et eodem modo temperatum potest
fieri cum temperatis subtilissimo artis inge¬
nio. Nullum autem metallorum melius si¬
bi adhaeret quàm aurum (vt dicis) ideo vt qui¬
dam opinantur, Aurum non est aliud quàm
argentum viuum coagulatum vi sulphuris,
& caet. Ideo vis concludere, vt puto, & bene,
quod si aurum in argento viuo decoquatur
seu dissoluatur debitè & via naturali artis, i¬
psum argentum viuum naturales proprie¬
tates illius auri acquiret. Veruntamen hu¬
ius decoctionis & solutionis metallorum
via, paucissimis nota est ac patet. quoniam
eius dissolutionis causa est argenti viui hu¬
miditas restricta densitate homogeneae ter¬
rae, & contrà: terrae frigiditas aqua sibi ho¬
magenea, homogeneitate qualitatum perma¬
nente: vt est simplex siccum in ea, & duplex
frigidum, & simplex humidum sub dispro¬
portione immaturitatis ad anaticam propor¬
tionem maturi solis digesti. Differt ergo sol¬
uens à soluendo, proportione & digestio¬
ne, & non materia: quia praeter vllam admix¬
tionem natura hoc formaret ex illo, quemad¬
modum mirabiliter natura ex argento viuo
aurum