1343
DE TRANSM. METAL. 63
aurum mirabiliter ac simpliciter procreat,
vt doctè tua epistola disseruisti. Nam in ve¬
getabilibus humor aquae simplicis pro dis¬
solutione intrinseca sumitur, vt res arte con¬
gelatae diffundant in illam suos effectus: &
rerum dissolutio contingit cum aquarum
congelatione, & congelatio aquę cum rerum
dissolutione, & contrà: sic & eodem modo
in aqua minerali cum suis speciebus. Qui
ergo nouit artem & secretum dissolutionis,
peruenit quidem ad artis secretum, quod est
species permiscere, & naturas ex naturis ex¬
trahere, quae in ipsis latent effectuosè. Quo¬
modo ergo veritatem reperit, qui argenti vi¬
uinaturam humidam destruit? vt fatui, qui
ipsius speciem à metallica dispositione, siue
dissolutione difformant, & humidum natu¬
rale dissoluendo corrumpunt, & dispropor¬
tionant argentum viuum à qualitate pri¬
ma minerali, quae nihil aliud requirit quàm
puritatem & simplicem decoctionem. Ex¬
empli causa: Qui in salibus, vitriolis, & alu¬
minosis rebus ipsum deturpant, destruunt,
& in aliud mutant quàm sit natura argenti
viui. Semen enim quod natura sagacitate
& clementia construxit, ipsi violando & de¬
struendo conantur perficere, quod indubitan¬
ter destruunt ad operis effectum. Semen e¬
nim in humanis & sensitiuis à natura forma.