1343
64 BERNAR. TREV.
tur, & non ab arte, sed arte coniungitur & per¬
miscetur: nihil tamen ei abstrahendo, nihil¬
que addendo, si eadem species nouitate ge¬
neris debeat procreari: sic manente & stante
eadem materia, subsequitur eadem forma, &
non aliter. Quare egregie Doctor, falsa & va¬
na est omnis doctrina, quae alterat mercurium,
qui sperma est, ante coniunctionem metalli¬
carum specierum cùm ipso. Si enim exicca¬
tus fuerit, non dissoluit. Quid igitur faciet
in dissoluendis speciebus? Nam si calefactus
fuerit praeter digestionem naturalem, non ef¬
ficiet nec generabit calorem veluti febrilem in
mineralibus speciebus, & impertinenter de
frigido calidum, & de passiuo faciet actiuum:
vnde error in corrigibilis erit et vanum opus.
Exempli causa: fatui ex minoribus minerali¬
bus faciunt & extrahunt aquas corrosiuas, in
quas proijciunt species metallorum, & eas cor¬
rodunt. Putant enim propterea illas solutas
esse solutione naturali, quae quidem solutio
requirit permanentiam simul, scilicet soluen¬
tis & soluti, vt ex vtroque, nempe masculino
& foeminino semine noua species resultet.
Amen dico tibi, quòd nulla aqua naturali re¬
ductione speciem metallicam dissoluit, nisi
illa quae permanet eis in materia & forma, &
quam metalla ipsa soluta possunt recongela¬
te. Quod in aquis fortibus non contingit, sed
potius