1343
68 BERNAR. TREV.
seruandum species perditas à corpore illo trans¬
mutatorio per operis artificium: quanuis ve¬
getabilia ex diuersis speciebus nutriantur,
quae tamen antequam primùm illa nutriant,
dissolutione prius facta ad proportionem at¬
trahentium assimilantur. Notandum est i¬
gitur quòd diuersis modis dissolutiones me¬
tallorum contingunt: Vna est quam sciunt
fatui: vt supradictum est; cum rebus extra¬
neis non permanentibus cum ipsis metal¬
lis solutis: quae vocatur potius destructio cor¬
rosiua & deturpatio compositi. Secunda so¬
lutio est quae fit ignis potentia & vi, quae et¬
iam non est vera solutio; sed potius liquefa¬
ctio partium elementalium adinuicem liga¬
tarum. Ignis enim ardor extrinsecè compo¬
situm eius intrinsecè naturalem ignem siue
natiuum interius reperit soluendo, qui er¬
iam ignis interior & proportionalis in aere
habitat, ideo ipsum aerem soluit. Aer autem
ille solutus, in aqua residet & habitat, & a¬
qua in terra, ipsaque aqua terram soluit, ita
quod actiuum & passiuum liquefacit, sed il¬
la lique factio non est vera dissolutio, imò dis¬
sipatiua est: quia sunt sibi ibidem elementa
homogenea de proportione fixa ex digestio¬
ne mixta, & vnum de potentia alterius à re¬
liquo generaliter est eductum. Et ideo hoc
contingit in corporibus mundis, in quibus
fixae