1343
DE TRANSM. METAL. 67
cipit abscondi color niger sub albo; & aere
cooperiente aquam & terram, apparet color
citrinus, qui tandem vertitur in rubedinem,
igne videlicet tegente aerem siue reliqua tria
elementa. Et isti colores vltimi absconsè &
intrinsecè permanent & apparent sub specie
spiritus albi in mercurio liquido, vsque ad sui
reinspissationem in puluere qui est in corpo¬
ribus: quia anima latet in spiritu, sicut in in¬
spissatione spiritus & anima latent in pulue¬
re seu in corpore. Est enim corruptio in alte¬
randis rebus, sed non dissipatio partium, nisi
fuerint partes superfluae abijciendae, & inuti¬
les generationi vnde artifex opus depurat,
vt melius digestio contingat. Exemplum pa¬
tet in granis. Nam duorum granorum tritici,
si vnum in terram bonam proijciatur, ibi pu¬
trefit & moritur, & exteriorem amittit for¬
mam, & nihil inde dissipatur, imò tempore
suo crescit ad multitudinem fructus, & ita dici¬
tur, & fit tantùm corruptio formae & non dis¬
sipatio materiae. Si vero aliud granum in i¬
gnem proijciatur, tunc corrumpitur & in ma¬
teria & in forma, totumque dissipatur: & il¬
la corruptio inutilis est generationi. Qua¬
re corpora non dissoluit aqua, nisi illa quae
fuerit suae speciei, & quae à corporibus po¬
terit inspissari: nec vnquam nutriuntur cor¬
pora ad generationem, nisi consimili adcon¬
ee 2