1343
66 BERNAR. TREV.
rumpitur enim mercurius cum eis alteratius
& non dissipatiuè. Quia dissoluta corpora
in eo, nunquam ab eo separabuntur, sicut ab
aquis fortibus vel caeteris corrosiuis, & spe¬
cies speciem induit atque occultat habens il¬
lam latenter & perfectè: veluti sol & luna in
eo dissoluta occultè retinentur. Nam natura
illorum abscondita est in mercurio vsque ad
sui reinspissationem, cuius ipsa latentia erunt
causa cum lateant in ipso: & sicut mercurius
dissoluit ea, & abscondit in ventre suo, sic & ip¬
sa congelant eum: & quod fuit durum fit molle,
& quod molle durum, specie tamen perma¬
nente: quae specie sunt metalla & argentum
viuum. Qui ergo sic dissoluit, potius conge¬
lat, & species corruptae coniunctae pristinam
formam recipiunt artis decoctione. Quam¬
uis hęc dissolutio diuersos faciat apparere co¬
lores, propterea quòd species remanent vel¬
ut mortuę: proportione tamen intrinseca ma¬
nente & integra. Vnde Dominus in Euange¬
lio si militudinariè loquitur de Vegetabili¬
bus: Nisi (inquit) granum frumenti cadens in
terram mortuum fuerit, ipsum solum manet:
si autem mortuum fuerit, multum fructum ad¬
fert. Ista igitur alteratiua corruptio formas
abscondit, naturas absoluit, proportiones cu¬
stodit, & colores alterat ab initio ad finem.
Quia incipiente aqua cooperire terram, in¬
cipit