1343
70 BERNAR. TREV.
tis, & sola est & necessaria in opere philoso¬
phorum: quae per nullam aliam rem fieri po¬
test, nisi persolum argentum viuum cum pro¬
portione sagaci. vt bonus artifex noscens in¬
trinsecus naturas & proportiones, in operis
initio debet proportionare. Istud enim o¬
pus, domine mi, possunt haec duo, & nihil a¬
liud ingreditur seu generat & multiplicat,
vt prius dictum est. Praeterea dicis, quòd au¬
rum secundum opinionem multorum ni¬
hil est aliud, quàm argentum viuum coagula¬
tum naturaliter vi sulphuris: ita tamen quòd
in substantia auri nihil remaneat de sulphure,
quod ipsum aurum coagulauit: sicut in foetu
humano quando in vtero concipitur, nihil
remanet de semine patris, secundum opinio¬
nem Aristotelis, sed tantùm semen viri coa¬
gulauit sanguinem menstrui mulieris. eo¬
dem modo postquam argentum viuum sic
est coagulatum, dicis, quòd forma auri per¬
ficitur in eo virtute coelestium, & maximè
solis: Verùm pace tua ac reuerentia dixerim,
non ita sentiendum esse. Nam cum philoso¬
phicè credendum sit, aurum nihil aliud esse,
quàm mercurium anatizatum, id est, aequa¬
liter digestum in visceribus terrae mineralis
& huiuscemodi philosophi significarunt fie¬
ri ex contactu sulphuris coagulantis ipsum
mercurium, & ex causa operis eius, hoc est ex
mercu¬