1343
DE TRANSM. METAL. 71
mercurio, calore proportionali ipsum dige¬
rente & inspissante. Quare scire oportet, quod
aurum simul est sulphur & mercurius: hoc
est, coagulans & coagulatum: & nihil aliun¬
de accedit ei, nisi pura digestio vel maturatio
quę multiplicat qualitates, & excitat elemen¬
tum ab elemento de potentia pura eorum in
actum, nulla re alia quauis adiecta. Haec autem
digestio seu maturatio prodit actiuè: ab altio¬
ribus elementis, vtpote igne & aere, quae non
actu, sed potentia sunt in mercurio: calore ta¬
men extrinseco excitata & coadiuta, & pro¬
prio ac naturali calore digerente: subtiliant
elementa passiua in mercurio actu, & non tan¬
tùm potentia existentia versus aquam ipsam,
& aqua subtiliatur ad aerem, & aer subsequi¬
tur ad ignem. & in hac proportionali actione
naturae & mercurij digestione, masculinum
& foemininum simul manent naturis clausis.
foemininum quidem, vt terra & aqua: mascu¬
linum verò, vt aer & ignis: quam terram & a¬
quam mercurij in auro temperant philosophi,
sed aerem et ignem ipsi velut sulphur in eo di¬
xerunt: necest alia extranea additio in visceri¬
bus terrae. Et ideo nec in arte super terram ex¬
tranea additio ad mercurij digestionem & in
spissationem ad aureitatem seu speciem metallo¬
rum reperitur. Quamobrem philosophi dixerunt
quod sulphur et mercurius efficiunt solem, h. e.
ee 4