1343
78 BERNAR. TREV.
iunctio agentium & patientium. Nam ele¬
menta actiua quae seminis masculini nomen
sortiuntur cum elementis passiuis, quae sunt
veluti semen foemininum, naturaliter con¬
iunguntur, proportione tamen naturae debi¬
ta semper obseruata. Dicitur autem coniun¬
ctio haec prima mercurialis digestio, in qua
de potentia surgit actus, scilicet masculinum
à foeminino: hoc est, aer & ignis à terra & a¬
qua, mediante pura digestione & subtiliatione
ipsorum. Philosophi tamen & ingeniosi arti¬
fices naturam imitantes, praeter hanc natura¬
lem in mercurio seminum digestionem, aliam
subtilissimo ingenio coniunctionem ac dige¬
stionem fecerunt: vnde ne dum aurum sim¬
pliciter, sed longè nobilius & perfectius pro¬
crearunt. Ipsi enim aurum (in quo actiuiora
sunt elementa) tanquam semen masculinum
cùm mercurio (in quo passiua existunt ele¬
menta) vt debitè dissoluatur, coniungi prae¬
ceperunt, omni re extranea semota, praeter ca¬
lorem extrinsecum adhibitum, qui adiuuan¬
do excitat intrinsecum naturalem auri, ad di¬
gerendum & actiuè maturandum mercurium:
Et vt generatur per naturam homo, ita & per
artem aurum. Quamuis tamen arte eorum
spermata seu semina generari non possint,
propterea quòd illam mixtionem propor¬
tionis ad semina producenda ars nescit, igno¬
ratque