1343
DE TRANSM. METAL. 79
ratque & compositionem in homine, & mix¬
tionem siue proportionem primam, & cau¬
sas subterraneorum quae effluunt ex terra, v¬
bi est proprius & naturalis locus generatio¬
nis eorum. Sed illa semina à natura producta
artificialiter coniunguntur, vt inde ex ipsis
compositiuè producatur generandum, in quo
ambo semina permanent simul permixta:
quamuis Arist. ut scribis, aliter sentire videa¬
tur. Non ergo post coagulationem mercurij
recedit semen masculinum siue sulphur no¬
strum, vt falsò quidam asserunt hoc ita acci¬
dere, in ipso mercurio virtute Solis maximè,
& quod calore eius praecipuè forma auri per¬
ficiatur, vt nonnulli putant, in subterraneis,
imò potius vi motus globi & orbis eius, ac v¬
niuersaliter totius coeli: quia radij solares tan¬
tùm superficiem terrae excalfaciunt & non
intrinsecus loca eius profunda, in quibus spe¬
cierum mineralium generatio contingit, cùm
nec ad ea loca infima influentia coeli per radios
deducta pertingat, quamis motus elementorum
subterraneus proueniant primum à motu coe¬
li, & non à radijs luminis eius, nec ex eorum
calore, vel alia influentia pręter motum quo¬
modo autem hoc contingat, & quaenam sit cau¬
sa huiuscemodi motus subterraneorum, puto
tuam reuerentiam non latere: ideò nunc super¬
fedeo. Sol igitur non est praecipua causa auri,