1343
80 BERNAR. TREVIR.
aut forma eius, licet sit in eis similitudo nomi¬
num: quia sicut Sol est calidior caeteris planè¬
iis, sic aurum calidius est caeteris metallis, &
consimili proprietatum differentia. Caetera
etiam metalla planetis consimilia sortita sunt
nomina, vnde surgit error stultorum. Cre¬
dunt enim quòd quilibet septem planetarum
generaliter & specialiter per suam propriam
influentiam vnam speciem metallicam gene¬
ret, cui proprietate quadàm conuenit & in na¬
tura assimilatur. In subterraneis autem & ve¬
getabilibus alio modo contingit, vbi coelum
seu sol non tantùm propter motum est cau¬
sa generationis ipsorum & augmentationis,
imò etiam ratione caloris radiorum eius. Sol
enim calefacit ipsa vegetabilia, & superficiem
terrae, reflexis scilicet elementis intentius
vsque ad ipsam terrae superficiem per radios
eius, propterea quòd radij eius illuc vsque
peruenire possunt. Exempli gratia: A duode¬
cimo enim coelo quod vltimum gradum sub¬
limitatis continet, inferius procedendo sem¬
per densiores seu minus subtiles subsequun¬
tur orbes vsque ad concauum orbis lunae, v¬
bi alterabilia localiter consistunt, seu inci¬
piunt & terminantur elementa sub hemisphe¬
rio generabilium & corruptibilium rerum
permixta. Ideo ibidem ignis subtilior reperi¬
tur atque magis simplex, quamuis non om¬
nino