1343
82 BERNAR. TREVIR
aliquando per radios aliorum stellarum aliae
qualitates hîc in ferius producantur: vt sicci¬
tas, frigiditas, vt ex Astronomia patet: non
tamen propterea, quòd radij sint ex se calidi,
sed tantùm sunt causa caloris, ratione iam di¬
cta. Haec autem vera esse apertè notum est
ex Astronomia & arte Perspectiua, vnde ag¬
noscuntur quomodo generationes contin¬
gant seu influentiae in vegetabilibus & sensi¬
tiuis. quare haec sufficiant. Astrologi autem
vani aliter sentiunt, & putant influentias coe¬
li esse virtute actiuitatis eius, & non virtute
motus ipsius: quod falsum est: quia radij coe¬
li in orbibus superioribus nihil producunt
aut efficiunt, ex quo actiuè coelum influat in
inferiora. Nam tales radij in praefatos orbes re¬
flecti non possunt, nec eis commisceri, sicut
in elementis reflectuntur & cum eis commi¬
scentur, non quidem compositiuè: sed eadem
elementa motiuè reflectendo & commiscen¬
do, vt iam dictum est. in supercoelestibus au¬
tem non est receptio nouarum qualitatum,
seu peregrinarum impressionum: quamuis
ipsi radij in elementis motis reflexibiliter mi¬
ras efficiant qualitates. Quare domine mi,
Sol singulariter non est causa generationis
auri, nec etiam mediante suo calore est causa
vegetabilium, aut super terram, aut circa su¬
perficiem eius miscibilium, quae scilicet à ra¬
dijs