1343
DE TRANSM. METAL. 83
dijs Solis calefieri noscuntur, vt iam diximus,
quod & Astronomiae consonum est. Horum
autem noticia longiorem non requirit dispu¬
tationem, ob id ad reliqua pertranseo. quo¬
niam si animum ad ea quae diximus referas,
sic intelligendum est, & verùm reperies, quòd
actiuitate sulphuris mercurium digerentis &
coagulantis forma eius ab auro specialiter per¬
ficiatur: non tamen ex quouis metallo alio
aut stella quauis hoc sentire debes, quod in
tua epistola scripseris. Quod autem dictum
est, sic sentiendum est de alijs metallis suo
modo, differenter tamen: quoniam in alijs
metallis est duplex sulphur. Vnum, quod est
superfluum, & quod potest separari manentè
forma metalli. Aliud sulphur est pars essen¬
tialis metalli, vnita tamen argento viuo inse¬
parabiliter, & non manente forma metallica
ipsa: licet ipsum metallum imperfectum &
sulphureum perfici possit per medicinam
corrumpentem formam ipsius metalli & a¬
liam introducentem. Sed quid sentiendum
sit in arte philosophica de duplicitate ipsius
sulphuris quam asseris, precor mi doctor prę¬
tre, vt saluo iure amicitiae nostrae, & tuae au¬
ctoritatis considerare velis. Non est haec du¬
plicitas sulphuris sic distincta in mercurio
coagulato in diuersa metalla, ita vt vnum ad
generationem metallicam pertineat intrin¬
ff 2